- STARE
- STAREinter ritus Sacrorum fuit antiquitus usurpatos, sicut et Sedere, Circumagere se, manum osculari etc. Adorantes enim Deos Stabant erectô corpore ampliorem augustioremque cultum exhibituri. Martialis l. 12. Epigr. 78. v. 1.Multis dum precibus Iovem salutat,Stans summo resupinus usque in ungues,Aethon in Capitolio etc.Quem ritum in communioribus sacris fuisse observatum, in Parentali vero seu Funebri sollemnitate, operantes sedisle, Thom. Dempster. docet in Rosin. l. 3. c. 33. Transiit is ad Gentiles ab Hebraeis, ut et plurima alia: apud quos ministrabant in Templo Sacerdotes stantes, ut colligitur ex Deuteron. c. 18. v. 5. Eumselegit Iehova Deus tuus ex omnibus Tribulbus, ad perstandum Ministeris in nomine Iehovae etc. Nec ulli in solo sancto sedere fas fuit nisi, soli Regi, ut diximus suprâ. Idem obtinuit in precando; namque licet aliquando sedentes, saepius ingeniculantes, Sancti orâsle, leguntur: ut plurimum tamen stando preces peragebant. Sic Abraham stabat coram Domino, Genes. c. 18. v. 21. i. e. orabat. Et Publicanus procul stans, caedebat pectus suum, dicens, Deus placator nihi peccatori: quemadmodum Pharisaeus similiter consistens seorsint, oravit, Lucae c. 18. v. 11. 13. Unde Proverb. inter Iudaeos increbuit, Sine stationibus non subsisteret mundus, de quo vide Rabbi Iuda in l. Musar et Drusium in Matth. c. 6. v. 5. Et in Roma subterranea multae orantium Sanctorum imagines visuntur, quae eundem morem a Christianis veterib. observatum fuisse ostendant. De istiusmodi oratione Philo de V. C. Exstant, inquit, hymni inter sacra canendi a stantibus: et mox, Nocte canebant hymnos Therapeutae, ad Auroram stantes. Dionys. Areopagita loquens de Carpo, Ep. 8. Stans, ait, ad divinam precem. Isidorus Origin. l. 6. c. ult. Dictus chorus, quod initiô in modum coronae, circa aras, starent et ita psallerent: ut alios omittam, vide Fortun. Licetum de stataria istiusmodi Oratione pluribus agentem, l. de Gemmis Annular. Schemate 14. c. 75. Etiam a stantibus lectiones Euangelicae, in Ecclesia Christiana olim, ut et hodie, audiebantur, solô Episcopô Alexandrinô non assurgente, quod miratur Sozom. l. 7. c. 19. causam reddit Isidorus Pelusiota l. 1. Ep. 136. Ut vero tum curvistarent Sacerdotes, sanxit Anastasius, an Siricius Episcopus Roman. qua de re vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce Εὐαγγέλιον, ut et infra. In profanis eadem Oratorum semper consuetudo fuit, ut ex Homero et Cicerone passim videre est. Sed et inter Gymnasticas fuit exercitationes stare erectum, quae ambulatione ipsâ vehementior est habita, quemadmodum et avibus longe est molestius, si in aere non agitentur, quam si volent. Nec obstat, quod plurimi pertinaciter credunt, stantes pedibus, nullô modô se exercere, eo quod omnis exercitatio sit motus, motui autem status plane contrarius sit. Nam non tantum, quae moveri videntur, moventur, sed et multa immobilia apparent, unum eundemque locum obtinentia, quae nihilominus moveri efficacissimis rationibus, ac fere sensu ipsô demonstratur. In hominibus namque erectis stantibus, corporibus eorum naturâ ad terram inclinantibus, animâ contra sursum illa sustinere obtinente, motum quendam suboriri, indicio est, quod si Anima a corpore sic stante exeat, ilico ipsum in terram collabitur, quia motus ille deficit, cuius beneficiô Animae corpus, naturâ ad terram inclinans, sursum elevatum continebat; Unde patet, ob continuos, eosque contrarios animae corporisque obnixus, stantes utique non parum moveri, atque ipsorum musculos omnes corpus gestantes et a terra attollenteserigentesque vehementer intendi. Quod et ex maiori lassitudine, quam quae ambulando percipitur, ad liquidum confirmatur. Vide Galenum l. de tre. et rig. Atque hoc videtur esle id, quod a Caelio, in epilepsiae curatione, stans exercitium vocatur. Interim antiqui Gymnastae, an inter alias corporum exercitationes statum quoque huiusmodi receperint, certo affirmari non potest. Cum enim nullum fere usum in stando haberent, nisi quando Milonis more recti stantes sese coeteris a loco dimovendos, ostentandi roboris gratiâ, praebebant, statu non per se, sed ob aliud, utebantur. Nec certamen in stando solum effectum cerni poterat, quod aut spectatoribus delectationem adferret, aut sacrificiis, vel aliô modô Amphitheatris aut Stadiis inserviret, ut horum gratiâ Athletas sese exercere vel certare stantes solitos dicamus. Sed neque bellicae disciplinae amatores multum utilitatis stando consequi potuisle videntur, siquidem solâ exceptâ tolerantiâ, militibus profecto necessariâ, quam Statio adiuvare potest, nihil iis emolumenti contulit: Unde nec Plato, nec Xenophon, nec Aristoteles, nec Vegetius futuros bellatores stando sese exercere praeceperunt; tametsi Vespasianum Imperatorem dicere solitum accepimus, Imperatorem stantem mori oportere. Medicorum ergo Gymnastae id exercitii sibi proprium vindicârunt, quos tam sanos, quam valetudinarios, stando exercuisle, legimus: cum quamplurimi inde usus, tum ad conservandam sanitatem, tum ad praestandum cruribus robur, hauriantur. Vide Hieron. Mercurialem de Arte Gymnast. l. 3. c. 3. ubi simul docet, multum differre, erectusne quis sub Sole stet, an in umbra: additque, non solum vulgare illud, a prandio standum, a cena ambulandum, locum posse habere, sed et erectum, stare, perinde atque coeteras exercitationes, ante cibum quoque prodesle. Quae omnia de stantibus planis ac totis pedibus intelligenda; stare namque calcibus innixos non modo laborem ac molestiam inducit, verum etiam nullum iuvamentum effatu dignum praestare, creditur. Quemadmodum similiter eos, qui summis digitis stare conantur, praeter fatigationem ilico succedentem, partes illas callis molestissimis afficere compertum est; neque aliud inde commodum recipiunt, quam ut longius aliis prospectare valeant: Cuius gratiâ ab antiquis Speculator sive Gap desc: Hebrew pingi consuevit facie hominis stantis supra digitos, summamque manum ad umbellae formam superciliis admoventis, ut Aeschylus in Theoris meminit. Vide eundem Mercurial. l. 6. c. 1. eiusd. operis. Sed et in stataria lucta magnum huius exercitii usus erat, cum victoria in eo eslet, posita, ut alter alterum deiceret, adeoque embolae, parembolae, paratheses et systases, magnâ industriâ adhiberentur: Cum contra in volutatoria lucta is victor censeretur, qui alterum sic deiecisset, ut eum penitus in sua haberet potestate. Sic de Epaminonda C. Nepos c. 2. Itaque exercebatur plurimum currendo et luctando, ad eum finem, quoad stans complecti posset atque contendere. Idem dicendum et de Gladiatoria, in qua de Statu seu Gradu Adversarium deturbâsse, non parum laudis habuit etc. Vide Thom. Godwyn. Antholog. Rom. l. 2. Sect. 3. c. 10. et hîc passim. Quod vero supra Mercurialem dubitare diximus, utrum inter veteresGymnastarum exercitationes etiam haec fuerit, dubium forte exemerit Plinius, qui Indorum Gymnosophistas, ἀσκήσεωςχάριν, ab ortu ad occasum perstare immobilibus oculis: ferventibus arents alternis insistentes pedibus, consuevisse, tradit l. 7. c. 2. qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 100. Ar, inter leviores animadversiones, apud Romanos, fuit stare cum decempedis, quô modô ante Praetorium Centuriones quosdam per totum diem ostentui esle, voluit Augustus, apud Suetonium c. 24. Simile quid, cum stantes cibum capere cogebantur, Liv. l. 24. c. 15. de cuiusmodi stationibus ignominiosis, quas inter leniores malorum poenas et Augusto Livia suasit, apud Dionem l. 55. Vide Casaubon. ad Suet. loc. cit. etc. Aliter vox sumitur in phrasi, in Choro stare, de qua infra, ubi de Staticulis. Sed et de tunicis, verbum stare occurrit apud Tertullian. de Pallio c. 1. iis videl. quae non cingebantur, sicque unô ac perpetuô rigore a summo ad imum descendebant, ςτατοὶ χιτῶνες, item ὀρθοςτάδιοι, hinc dictae, quales fuisle Citharoedorum et Tragoedorum tunicas, discimus ex Plut. in Alcibiade et Arriano in Dissertation. Epicteti. Γ῾πόκομμα illas non habuisse; Hesychius ait, metaphorâ ab insectis animalculis desumptâ, quae ab ea parte, quâ insectionem habent, graciliora sunt. id quod zona praestat in tunicis, quae praecinguntur. At ςτατοὶ χιτῶνες toti ab summo deorsum unius recturae sunt, quas proin et rectas tunicas videntur appellâsse Latini, aut saltem ita appellare potuisse. Aliter enim vocem sumere Grammaticos, notum. Vide supra in voce Recta, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Tertullian. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.